monumenta.ch > Martialis > 46
Martialis, 3, XLV. <<<     >>> XLVII.

XLVI.

1 Exigis a nobis operam sine fine togatam:
2 Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
3 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
4 Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
5 In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
6 Invalidum est nobis ingenuumque latus.
7 Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
8 At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
9 Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
10 Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
11 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
12 Quidquid libertus, Candide, non poterit.